Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum
etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus?
et
tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus
loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit
aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur.
quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de
industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινός perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut
non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis.
Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane
et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa,
[p. 39]
ut mathematici, sed de illustri et facili et iam1
in vulgus pervagata loquitur.2
Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos
non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille
suo more loquatur, nostrum neglegat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.